monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23 > 20 > 27 > 15 > 5 > 36 > 7 > 32 > 4
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, III.Quae fuerit intentio Sozomeni historiam conscribendi, et ex quibus priorum gesta collegerit. <<<     >>> V.Quomodo Constantinus Christianum dogma cognoverit; et de miraculis crucis, et morte Maxentii.

Cassiodorus, 1, CAPUT IV.A quo tempore historiae fecit initium, et quomodo Constantino signum crucis ostenditur, et qui imperatores et Caesares per idem fuere tempus.

1 Crispo et Constantino Caesaribus atque consulibus [Anno D. 322], Romanae quidem Ecclesiae Sylvestrius praesidebat. Alexandrinae autem Alexander, et Hierosolymorum Macarius, Antiochiae vero quae est apud Orontem [ed. Frob., Orientem] post Romanum nondum quisquam fuerat ordinatus, persecutionibus scilicet prohibentibus. Non longo post tempore, hi qui in Nicaea collecti sunt, sapientia et eloquiis admirantes Eustathium, dignum approbaverunt sedi apostolicae praesidere; et cum esset episcopus vicinae Beroeae, eum in Antiochiam transtulerunt.
2 Tunc ergo Christiani orientales quidem usque ad terminos Aegypti circa Libyam commorantes, non praesumebant aperte in ecclesias convenire, cum Licinius favorem quem in eos habuerat permutasset. Sed neque per Occidentem Helladici, vel Macedones, et Illyrici licenter in religione durabant propter Constantinum, qui princeps erat in his partibus Romanorum [Anno D. 315]. Huic enim viro et alia quidem plurima postea provenisse percepimus, quibus flexus est Christianorum dogma venerari; praecipue tamen propter signum quod ei divinitus ostensum est. [SOZOMEN., lib. I, cap. 2, p. 403.]
3 Et quoniam ad haec venimus, paulo latius aliquid referamus. Cum Diocletianus et Maximianus Herculius privatam elegissent vitam, et Maximinus Galerius, qui cum eis imperaverat, tenens Italiam, duos Caesares fecisset, Maximinum in Oriente, et Severum in Italia [Anno Ch. 306]; tunc Constantinus in Britannia patre mortuo ordinatur imperator primo anno olympiadis 271, die 27 Iulii mensis.
4 Romae vero a praetorianis militibus Maxentius Maximiani Herculii filius imperator instituitur. Hinc eius pater imperandi cupidine voluit filium regno privare, quod facere nequivit. Post haec autem Tarso Ciliciae mortuus est. Porro Severus Romae contra Maxentium veniens, militum proditione peremptus est. Maximinus autem Galerius instituens Licinium Augustum, moritur. Proinde Maxentius Romae velut tyrannus habebatur, adulteria impudenter exercens et earum viros occidens.
5 Quem volens Constantinus opprimere, et Romanos a cladibus liberare, cogitabat quem in bello Deum haberet auxilio: sciens nihil prodesse deos quos Diocletianus venerabatur, et quia potius eius pater, paganorum contempta religione, feliciter advixisset. [SOCRATES, lib. I, cap. 2, p. 5.]
6 In his ergo sollicitudinibus constitutus, in somno vidit crucis signum coelo splendide collocatum: mirantique visionem [An. Dom. 315], astiterunt angeli dicentes: O Constantine, in hoc vince. Fertur autem et ipsum Christum apparuisse ei, signumque monstrasse crucis, ac praecepisse ut figuram similem faceret, et in praeliis auxilium hoc haberet, quo victoriae iura conquireret.
7 Eusebius itaque Pamphili cum iureiurando ipsum imperatorem dicentem audiisse se refert, quia circa meridiem, declinante iam sole, crucis signum ex lumine factum, et scripturam consertam ei dicentem, IN HOC VINCE, vidisset ipse et milites qui cum eo tunc essent. Pergenti namque aliquod per iter cum exercitu, hoc, inquit, ei miraculum est ostensum.
8 Dumque cogitaret quid esset, nox supervenit, et dormienti Christus apparuit cum signo quod vidit in coelo, iussitque ut fieret eius signi figuratio, quae foret auxilium in congressionibus praeliorum. [SOZOMEN., lib. I, cap. 3, p. 403.]
Cassiodorus HOME

bav824.13 bnf1603.9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik